Hieronymus, Baruch, Caput 4
| 1 | hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem |
| 2 | convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius |
| 3 | ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae |
| 4 | beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt |
| 5 | animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel |
| 6 | venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis |
| 7 | exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo |
| 8 | obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem |
| 9 | vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum |
| 10 | vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus |
| 11 | nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu |
| 12 | nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei |
| 13 | iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt |
| 14 | veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus |
| 15 | adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae |
| 16 | qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt |
| 17 | ego autem quid possum adiuvare vos |
| 18 | qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum |
| 19 | ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola |
| 20 | exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis |
| 21 | animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum |
| 22 | ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro |
| 23 | emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum |
| 24 | sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno |
| 25 | filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes |
| 26 | delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis |
| 27 | animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos |
| 28 | sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum |
| 29 | qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra |
| 30 | animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit |
| 31 | nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur |
| 32 | civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos |
| 33 | sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione |
| 34 | et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum |
| 35 | ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis |
| 36 | circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem |
| 37 | ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei |