Hieronymus, Baruch, Caput 3
| 1 | et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te |
| 2 | audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te |
| 3 | quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum |
| 4 | Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala |
| 5 | noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto |
| 6 | quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine |
| 7 | quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te |
| 8 | et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster |
| 9 | audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam |
| 10 | quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum |
| 11 | inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum |
| 12 | dereliquisti fontem sapientiae |
| 13 | si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna |
| 14 | disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax |
| 15 | quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius |
| 16 | ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram |
| 17 | qui in avibus caeli inludunt |
| 18 | qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum |
| 19 | exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt |
| 20 | iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt |
| 21 | neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est |
| 22 | non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman |
| 23 | filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius |
| 24 | o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius |
| 25 | magnus et non habet finem excelsus et inmensus |
| 26 | ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum |
| 27 | non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt |
| 28 | eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam |
| 29 | quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus |
| 30 | quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum |
| 31 | non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius |
| 32 | sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus |
| 33 | qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore |
| 34 | stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt |
| 35 | vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas |
| 36 | hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum |
| 37 | hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo |
| 38 | post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est |