Hieronymus, Lamentationes, Caput 5
| 1 | recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum |
| 2 | hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos |
| 3 | pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae |
| 4 | aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus |
| 5 | cervicibus minabamur lassis non dabatur requies |
| 6 | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane |
| 7 | patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus |
| 8 | servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum |
| 9 | in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto |
| 10 | pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis |
| 11 | mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda |
| 12 | principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt |
| 13 | adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt |
| 14 | senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium |
| 15 | defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster |
| 16 | cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus |
| 17 | propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri |
| 18 | propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo |
| 19 | tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione |
| 20 | quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum |
| 21 | converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio |
| 22 | sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer |