Hieronymus, Ieremias, Caput 51
| 1 | haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem |
| 2 | et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius |
| 3 | non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius |
| 4 | et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius |
| 5 | quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel |
| 6 | fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei |
| 7 | calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt |
| 8 | subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur |
| 9 | curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes |
| 10 | protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri |
| 11 | acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui |
| 12 | super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis |
| 13 | quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae |
| 14 | iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur |
| 15 | qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos |
| 16 | dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis |
| 17 | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis |
| 18 | vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt |
| 19 | non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius |
| 20 | conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna |
| 21 | et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius |
| 22 | et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem |
| 23 | et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus |
| 24 | et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus |
| 25 | ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis |
| 26 | et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus |
| 27 | levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum |
| 28 | sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius |
| 29 | et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem |
| 30 | cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius |
| 31 | currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum |
| 32 | et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt |
| 33 | quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius |
| 34 | comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me |
| 35 | iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem |
| 36 | propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius |
| 37 | et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator |
| 38 | simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum |
| 39 | in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus |
| 40 | deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis |
| 41 | quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes |
| 42 | ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est |
| 43 | factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis |
| 44 | et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit |
| 45 | egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini |
| 46 | et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem |
| 47 | propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius |
| 48 | et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus |
| 49 | et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra |
| 50 | qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum |
| 51 | confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini |
| 52 | propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus |
| 53 | si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus |
| 54 | vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum |
| 55 | quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum |
| 56 | quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet |
| 57 | et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius |
| 58 | haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt |
| 59 | verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae |
| 60 | et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem |
| 61 | et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec |
| 62 | dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo |
| 63 | cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten |
| 64 | et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae |