Hieronymus, Ieremias, Caput 10
| 1 | audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel |
| 2 | haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes |
| 3 | quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia |
| 4 | argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur |
| 5 | in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene |
| 6 | non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine |
| 7 | quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui |
| 8 | pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est |
| 9 | argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec |
| 10 | Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius |
| 11 | sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt |
| 12 | qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos |
| 13 | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis |
| 14 | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis |
| 15 | vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt |
| 16 | non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi |
| 17 | congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione |
| 18 | quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur |
| 19 | vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam |
| 20 | tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas |
| 21 | quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est |
| 22 | vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum |
| 23 | scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos |
| 24 | corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me |
| 25 | effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt |