Hieronymus, Isaias, Caput 23
| 1 | onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis |
| 2 | tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te |
| 3 | in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium |
| 4 | erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines |
| 5 | cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro |
| 6 | transite maria ululate qui habitatis in insula |
| 7 | numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum |
| 8 | quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae |
| 9 | Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae |
| 10 | transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi |
| 11 | manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius |
| 12 | et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi |
| 13 | ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam |
| 14 | ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra |
| 15 | et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis |
| 16 | sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit |
| 17 | et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae |
| 18 | et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem |