Hieronymus, Isaias, Caput 15
| 1 | onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit |
| 2 | ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur |
| 3 | in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum |
| 4 | clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi |
| 5 | cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt |
| 6 | aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit |
| 7 | secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos |
| 8 | quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius |
| 9 | quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae |