Hieronymus, Isaias, Caput 1
| 1 | visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda |
| 2 | audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me |
| 3 | cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit |
| 4 | vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum |
| 5 | super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens |
| 6 | a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo |
| 7 | terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili |
| 8 | et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur |
| 9 | nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus |
| 10 | audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae |
| 11 | quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui |
| 12 | cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis |
| 13 | ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri |
| 14 | kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens |
| 15 | et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt |
| 16 | lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse |
| 17 | discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam |
| 18 | et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt |
| 19 | si volueritis et audieritis bona terrae comedetis |
| 20 | quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est |
| 21 | quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae |
| 22 | argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua |
| 23 | principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos |
| 24 | propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis |
| 25 | et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum |
| 26 | et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis |
| 27 | Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia |
| 28 | et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur |
| 29 | confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis |
| 30 | cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua |
| 31 | et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat |