| 1 | altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae |
| 2 | sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi |
| 3 | in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris |
| 4 | tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos |
| 5 | magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter |
| 6 | et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi |
| 7 | a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione |
| 8 | mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione |
| 9 | vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens |
| 10 | species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus |
| 11 | in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis |
| 12 | vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo |
| 13 | gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum |
| 14 | imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui |
| 15 | propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves |
| 16 | in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis |
| 17 | in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus |
| 18 | vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus |
| 19 | sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius |
| 20 | pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor |
| 21 | gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli |
| 22 | frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis |
| 23 | devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem |
| 24 | medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum |
| 25 | in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus |
| 26 | qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur |
| 27 | illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura belvarum |
| 28 | propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia |
| 29 | multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus |
| 30 | gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua |
| 31 | terribilis Dominus et magnus vehementer |
| 32 | quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius |
| 33 | benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude |
| 34 | exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis |
| 35 | quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio |
| 36 | multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius |
| 37 | omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam |