Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 38
| 1 | honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus |
| 2 | a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem |
| 3 | disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur |
| 4 | Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi |
| 5 | nonne a ligno indulcata est amara aqua |
| 6 | ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis |
| 7 | in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius |
| 8 | pax enim Dei super faciem terrae |
| 9 | fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te |
| 10 | averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum |
| 11 | da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico |
| 12 | etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria |
| 13 | est enim tempus quando in manus eorum incurras |
| 14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum |
| 15 | qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici |
| 16 | fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius |
| 17 | propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam |
| 19 | a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem |
| 20 | in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius |
| 21 | non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum |
| 22 | noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis |
| 23 | memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie |
| 24 | in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui |
| 25 | sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur |
| 26 | qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum |
| 27 | cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum |
| 28 | sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus |
| 29 | sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur |
| 30 | vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius |
| 31 | cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione |
| 32 | sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius |
| 33 | in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam |
| 34 | cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem |
| 35 | omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est |
| 36 | sine his omnibus non aedificatur civitas |
| 37 | et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient |
| 38 | super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur |
| 39 | sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi |