Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 36
| 1 | miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum |
| 2 | et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua |
| 3 | adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam |
| 4 | sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis |
| 5 | ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine |
| 6 | innova signa et inmuta mirabilia |
| 7 | glorifica manum et brachium dextrum |
| 8 | excita furorem et effunde iram |
| 9 | extolle adversarium et adflige inimicum |
| 10 | festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua |
| 11 | in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem |
| 12 | contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos |
| 13 | congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio |
| 14 | miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo |
| 15 | miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae |
| 16 | reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum |
| 17 | da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores |
| 18 | da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum |
| 19 | secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| 20 | omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior |
| 21 | fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia |
| 22 | cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi |
| 23 | omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae |
| 24 | species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium |
| 25 | si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum |
| 26 | qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies |
| 27 | ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens |
| 28 | cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem |