Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 32
| 1 | rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis |
| 2 | curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe |
| 3 | ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis |
| 4 | loquere maior natu decet enim te |
| 5 | primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica |
| 6 | ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua |
| 7 | gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini |
| 8 | sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino |
| 9 | audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia |
| 10 | adulescens loquere in tua causa vix |
| 11 | si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum |
| 12 | in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens |
| 13 | in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris |
| 14 | ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia |
| 15 | et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude |
| 16 | et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo |
| 17 | et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis |
| 18 | qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem |
| 19 | qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea |
| 20 | qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent |
| 21 | peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem |
| 22 | vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem |
| 23 | etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur |
| 24 | fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis |
| 25 | in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum |
| 26 | et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende |
| 27 | in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum |
| 28 | qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur |