Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 29
| 1 | de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat |
| 2 | fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo |
| 3 | confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est |
| 4 | multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt |
| 5 | donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam |
| 6 | et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur |
| 7 | si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem |
| 8 | sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis |
| 9 | et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam |
| 10 | multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt |
| 11 | verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum |
| 12 | propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum |
| 13 | perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem |
| 14 | pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum |
| 15 | conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo |
| 18 | super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit |
| 19 | vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi |
| 20 | gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam |
| 21 | repromissorem fugit peccator et inmundus |
| 22 | bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se |
| 23 | vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo |
| 24 | repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris |
| 25 | viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis |
| 26 | peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium |
| 27 | recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas |
| 28 | initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem |
| 29 | melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio |
| 30 | super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies |
| 31 | vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os |
| 32 | hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet |
| 33 | transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros |
| 34 | exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater |
| 35 | gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris |