Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 27
| 1 | propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum |
| 2 | si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis |
| 3 | conteretur delictum |
| 4 | si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua |
| 5 | si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius |
| 6 | vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis |
| 7 | sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis |
| 8 | ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum |
| 9 | si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum |
| 10 | volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur |
| 11 | leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates |
| 12 | homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur |
| 13 | in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto |
| 14 | narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati |
| 15 | loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium |
| 16 | effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis |
| 17 | qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum |
| 18 | dilige proximum et coniungere fide cum illo |
| 19 | quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum |
| 20 | sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui |
| 21 | et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies |
| 22 | non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est |
| 23 | conligare et maledicti est concordatio |
| 24 | denudare autem amici mysteria desperatio est |
| 25 | annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet |
| 26 | in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum |
| 27 | multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum |
| 28 | qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera |
| 29 | et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo |
| 30 | facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi |
| 31 | inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi |
| 32 | laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur |
| 33 | ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum |