Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 26
| 1 | mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex |
| 2 | mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit |
| 3 | pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis |
| 4 | divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris |
| 5 | a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit |
| 6 | delatura civitatis et collectio populi |
| 7 | et calumniam mendacem super mortem omnia gravia |
| 8 | dolor cordis et luctus mulier zelotypa |
| 9 | in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans |
| 10 | sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem |
| 11 | mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur |
| 12 | fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur |
| 13 | in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se |
| 14 | ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit |
| 15 | sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat |
| 16 | gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit |
| 17 | disciplina illius datus Dei |
| 18 | mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae |
| 19 | gratia super gratiam mulier sancta et pudorata |
| 20 | omnis autem ponderatio non est digna continentis animae |
| 21 | sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius |
| 22 | lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem |
| 23 | columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris |
| 24 | fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae |
| 25 | in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit |
| 26 | vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus |
| 27 | et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam |
| 28 | duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae |