Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 25
| 1 | in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus |
| 2 | concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes |
| 3 | tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum |
| 4 | pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum |
| 5 | in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua |
| 6 | quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium |
| 7 | quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium |
| 8 | corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei |
| 9 | novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus |
| 10 | homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum |
| 11 | beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se |
| 12 | beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti |
| 13 | quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum |
| 14 | timor Dei super omnia superposuit |
| 15 | beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur |
| 16 | timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei |
| 17 | omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est |
| 18 | et omnem plagam et non plagam videbit cordis |
| 19 | et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris |
| 20 | et omnem obductum et non obductum odientium |
| 21 | et omnem vindictam et non vindictam inimicorum |
| 22 | non est caput nequius super caput colubri |
| 23 | et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa |
| 24 | nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius |
| 25 | et audiens suspirabit modicum |
| 26 | brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam |
| 27 | ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto |
| 28 | ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie |
| 29 | mulieris ira et inreverentia et confusio magna |
| 30 | mulier si primatum habeat contraria est viro suo |
| 31 | cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa |
| 32 | manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum |
| 33 | a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur |
| 34 | non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi |
| 35 | si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum |
| 36 | a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur |