Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 22
| 1 | in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius |
| 2 | de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus |
| 3 | confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet |
| 4 | filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris |
| 5 | patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur |
| 6 | musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia |
| 7 | qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam |
| 8 | qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno |
| 9 | qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic |
| 10 | super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus |
| 11 | modicum plora supra mortuum quoniam requievit |
| 12 | nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui |
| 13 | luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum |
| 14 | cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris |
| 15 | serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius |
| 16 | deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius |
| 17 | super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus |
| 18 | harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium |
| 19 | loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii |
| 20 | cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur |
| 21 | sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt |
| 22 | sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit |
| 23 | sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper |
| 24 | pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum |
| 25 | mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam |
| 26 | ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum |
| 27 | si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus |
| 28 | fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris |
| 29 | in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis |
| 30 | ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae |
| 31 | amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo |
| 32 | omnis qui audiet cavebit se ab eo |
| 33 | quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me |