Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 20
| 1 | quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere |
| 2 | concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem |
| 3 | sic qui facit per vim iudicium inique |
| 4 | quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens |
| 5 | et est odibilis qui procax est ad loquendum |
| 6 | est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis |
| 7 | homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus |
| 8 | qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur |
| 9 | est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum |
| 10 | est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex |
| 11 | est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput |
| 12 | est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum |
| 13 | sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur |
| 14 | datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt |
| 15 | exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est |
| 16 | hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi |
| 17 | fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius |
| 18 | qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum |
| 19 | neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum |
| 20 | lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient |
| 21 | homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit |
| 22 | ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo |
| 23 | est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur |
| 24 | est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se |
| 25 | est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis |
| 26 | obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit |
| 27 | potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt |
| 28 | mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione |
| 29 | verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis |
| 30 | qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem |
| 31 | xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum |
| 32 | sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque |
| 33 | melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam |