Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 18
| 1 | qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum |
| 2 | quis sufficit enarrare opera illius |
| 3 | quis enim investigabit magnalia eius |
| 4 | virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius |
| 5 | non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei |
| 6 | cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur |
| 7 | quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius |
| 8 | numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi |
| 9 | propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam |
| 10 | vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est |
| 11 | ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis |
| 12 | miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem |
| 13 | qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum |
| 14 | misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius |
| 15 | fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali |
| 16 | nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus |
| 17 | nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato |
| 18 | stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos |
| 19 | ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce |
| 20 | ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem |
| 21 | ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam |
| 22 | non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum |
| 23 | ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum |
| 24 | memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies |
| 25 | memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum |
| 26 | a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei |
| 27 | homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia |
| 28 | omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem |
| 29 | sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia |
| 30 | de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere |
| 31 | si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis |
| 32 | ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum |
| 33 | ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae |