Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 17
| 1 | Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum |
| 2 | et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem |
| 3 | numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram |
| 4 | posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium |
| 5 | creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos |
| 6 | creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis |
| 7 | posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum |
| 8 | et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius |
| 9 | addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos |
| 10 | testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis |
| 11 | et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo |
| 12 | et mandavit illis unicuique de proximo |
| 13 | viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius |
| 14 | in unamquamque gentem praeposuit rectorem |
| 15 | et pars Dei Israhel facta est manifesta |
| 16 | omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum |
| 17 | non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei |
| 18 | elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit |
| 19 | et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae |
| 20 | paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis |
| 21 | convertere ad Deum et relinque peccata tua |
| 22 | precare ante faciem et minue offendiculum |
| 23 | refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem |
| 24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei |
| 25 | in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem |
| 26 | non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit |
| 27 | confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius |
| 28 | quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se |
| 29 | nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt |
| 30 | quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur |
| 31 | virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis |