Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 14
| 1 | beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti |
| 2 | felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua |
| 3 | viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum |
| 4 | qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur |
| 5 | qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis |
| 6 | qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius |
| 7 | et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam |
| 8 | nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam |
| 9 | insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam |
| 10 | oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam |
| 11 | fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer |
| 12 | memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur |
| 13 | ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi |
| 14 | non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat |
| 15 | nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis |
| 16 | da et accipe et iustifica animam tuam |
| 17 | ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum |
| 18 | omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi |
| 19 | alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur |
| 20 | omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso |
| 21 | et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo |
| 22 | beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei |
| 23 | qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens |
| 24 | qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens |
| 25 | qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum |
| 26 | statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur |
| 27 | protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet |