Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 10
| 1 | iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit |
| 2 | secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes |
| 3 | rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium |
| 4 | in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam |
| 5 | in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum |
| 6 | omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae |
| 7 | odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium |
| 8 | regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos |
| 9 | avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis |
| 10 | nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua |
| 11 | omnis potentatus brevis via |
| 12 | brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur |
| 13 | cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes |
| 14 | initium superbiae hominis apostatare a Deo |
| 15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem |
| 16 | propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem |
| 17 | sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis |
| 18 | radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus |
| 19 | terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum |
| 20 | arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra |
| 21 | perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu |
| 22 | non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum |
| 23 | semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini |
| 24 | in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius |
| 25 | gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est |
| 26 | non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem |
| 27 | magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum |
| 28 | servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur |
| 29 | noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae |
| 30 | melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem |
| 31 | fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum |
| 32 | peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam |
| 33 | pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam |
| 34 | qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur |