Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 5
| 1 | noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis |
| 2 | non sequaris concupiscentiam cordis |
| 3 | et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit |
| 4 | ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor |
| 5 | de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum |
| 6 | et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur |
| 7 | misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius |
| 8 | non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem |
| 9 | subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te |
| 10 | noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae |
| 11 | non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua |
| 12 | esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae |
| 13 | esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum |
| 14 | si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris |
| 15 | honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius |
| 16 | non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris |
| 17 | super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia |
| 18 | iustifica pusillo et magno similiter |