| 1 | fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere |
| 2 | animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua |
| 3 | cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti |
| 4 | rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno |
| 5 | ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere |
| 6 | maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum |
| 7 | congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum |
| 8 | declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine |
| 9 | libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua |
| 10 | in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum |
| 11 | et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater |
| 12 | sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae |
| 13 | et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius |
| 14 | qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus |
| 15 | qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus |
| 16 | qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens |
| 17 | si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum |
| 18 | quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum |
| 19 | timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius |
| 20 | et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum |
| 21 | et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae |
| 22 | si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui |
| 23 | fili conserva tempus et devita a malo |
| 24 | pro anima tua non confundaris dicere verum |
| 25 | est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam |
| 26 | ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium |
| 27 | non reverearis proximum tuum in casum suum |
| 28 | nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius |
| 29 | in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae |
| 30 | non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere |
| 31 | non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato |
| 32 | noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii |
| 33 | pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos |
| 34 | noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis |
| 35 | noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi |
| 36 | non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta |