Hieronymus, Sapientia, Caput 16
| 1 | propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt |
| 2 | pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram |
| 3 | ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam |
| 4 | oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur |
| 5 | etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur |
| 6 | non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae |
| 7 | qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem |
| 8 | et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo |
| 9 | illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari |
| 10 | filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos |
| 11 | in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio |
| 12 | etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia |
| 13 | tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis |
| 14 | homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est |
| 15 | sed tuam manum effugere inpossibile est |
| 16 | negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati |
| 17 | quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum |
| 18 | quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem |
| 19 | et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret |
| 20 | pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem |
| 21 | substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur |
| 22 | nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans |
| 23 | hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est |
| 24 | creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt |
| 25 | propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt |
| 26 | ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat |
| 27 | quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat |
| 28 | ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare |
| 29 | ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua |