Hieronymus, Sapientia, Caput 14
| 1 | iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat |
| 2 | illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua |
| 3 | tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam |
| 4 | ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat |
| 5 | sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt |
| 6 | sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata |
| 7 | benedictum est enim lignum per quod fit iustitia |
| 8 | per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est |
| 9 | similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius |
| 10 | etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur |
| 11 | propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium |
| 12 | initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est |
| 13 | neque erant ab initio neque erunt in perpetuum |
| 14 | supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est |
| 15 | acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia |
| 16 | deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta |
| 17 | hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine |
| 18 | provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia |
| 19 | ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret |
| 20 | multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt |
| 21 | et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt |
| 22 | et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant |
| 23 | aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes |
| 24 | neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat |
| 25 | et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum |
| 26 | Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia |
| 27 | infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis |
| 28 | aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito |
| 29 | dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant |
| 30 | utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam |
| 31 | non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem |