Hieronymus, Sapientia, Caput 11
| 1 | direxit opera illorum in manibus prophetae sancti |
| 2 | iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas |
| 3 | steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt |
| 4 | sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro |
| 5 | per quae enim poenas passi sunt inimici illorum |
| 6 | per haec cum illis deesset bene cum illis actum est |
| 7 | nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis |
| 8 | qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate |
| 9 | ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares |
| 10 | cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur |
| 11 | hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti |
| 12 | absentes enim et praesentes similiter torquebantur |
| 13 | duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum |
| 14 | cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum |
| 15 | quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens |
| 16 | pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam |
| 17 | ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur |
| 18 | non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones |
| 19 | aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes |
| 20 | quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere |
| 21 | sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti |
| 22 | multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet |
| 23 | quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram |
| 24 | sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam |
| 25 | diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti |
| 26 | quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur |
| 27 | parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas |