Hieronymus, Sapientia, Caput 7
| 1 | sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro |
| 2 | decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente |
| 3 | et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans |
| 4 | in involumentis nutritus sum et curis magnis |
| 5 | nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium |
| 6 | unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus |
| 7 | propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae |
| 8 | et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius |
| 9 | nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius |
| 10 | super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius |
| 11 | venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius |
| 12 | et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est |
| 13 | quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo |
| 14 | infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati |
| 15 | mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator |
| 16 | in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina |
| 17 | ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum |
| 18 | initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum |
| 19 | anni cursus et stellarum dispositiones |
| 20 | naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum |
| 21 | et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia |
| 22 | est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere |
| 23 | humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles |
| 24 | omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam |
| 25 | vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit |
| 26 | candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius |
| 27 | et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit |
| 28 | neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat |
| 29 | est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior |
| 30 | illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia |