Hieronymus, Sapientia, Caput 1
| 1 | diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum |
| 2 | quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum |
| 3 | perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes |
| 4 | quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis |
| 5 | sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate |
| 6 | benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor |
| 7 | quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis |
| 8 | propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium |
| 9 | in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius |
| 10 | quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur |
| 11 | custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam |
| 12 | nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum |
| 13 | quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum |
| 14 | creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra |
| 15 | iustitia enim inmortalis est |
| 16 | impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius |