Hieronymus, Canticum, Caput 2
| 1 | ego flos campi et lilium convallium |
| 2 | sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias |
| 3 | sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo |
| 4 | introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem |
| 5 | fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo |
| 6 | leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
| 7 | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit |
| 8 | vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles |
| 9 | similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos |
| 10 | et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni |
| 11 | iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit |
| 12 | flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
| 13 | ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni |
| 14 | columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora |
| 15 | capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit |
| 16 | dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia |
| 17 | donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether |