Hieronymus, Ecclesiastes, Caput 10
| 1 | muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia |
| 2 | cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius |
| 3 | sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat |
| 4 | si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima |
| 5 | est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis |
| 6 | positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum |
| 7 | vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram |
| 8 | qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber |
| 9 | qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis |
| 10 | si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia |
| 11 | si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit |
| 12 | verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum |
| 13 | initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus |
| 14 | stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare |
| 15 | labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere |
| 16 | vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt |
| 17 | beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam |
| 18 | in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus |
| 19 | in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia |
| 20 | in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam |