Hieronymus, Ecclesiastes, Caput 3
| 1 | omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo |
| 2 | tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est |
| 3 | tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi |
| 4 | tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi |
| 5 | tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus |
| 6 | tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi |
| 7 | tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi |
| 8 | tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis |
| 9 | quid habet amplius homo de labore suo |
| 10 | vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea |
| 11 | cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem |
| 12 | et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua |
| 13 | omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est |
| 14 | didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur |
| 15 | quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit |
| 16 | vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem |
| 17 | et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit |
| 18 | dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis |
| 19 | idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati |
| 20 | et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur |
| 21 | quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum |
| 22 | et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat |