Hieronymus, Proverbia, Caput 31
| 1 | verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua |
| 2 | quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum |
| 3 | ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges |
| 4 | noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas |
| 5 | ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis |
| 6 | date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo |
| 7 | bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius |
| 8 | aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt |
| 9 | aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem |
| 10 | aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius |
| 11 | beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit |
| 12 | gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae |
| 13 | deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum |
| 14 | he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum |
| 15 | vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis |
| 16 | zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam |
| 17 | heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum |
| 18 | teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius |
| 19 | ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum |
| 20 | caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem |
| 21 | lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus |
| 22 | mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius |
| 23 | nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae |
| 24 | samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo |
| 25 | ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo |
| 26 | phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius |
| 27 | sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet |
| 28 | coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam |
| 29 | res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas |
| 30 | sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur |
| 31 | thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |