Hieronymus, Proverbia, Caput 29
| 1 | viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur |
| 2 | in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus |
| 3 | vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam |
| 4 | rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam |
| 5 | homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius |
| 6 | peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit |
| 7 | novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam |
| 8 | homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem |
| 9 | vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem |
| 10 | viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius |
| 11 | totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum |
| 12 | princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios |
| 13 | pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus |
| 14 | rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur |
| 15 | virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam |
| 16 | in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt |
| 17 | erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae |
| 18 | cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est |
| 19 | servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit |
| 20 | vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio |
| 21 | qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem |
| 22 | vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior |
| 23 | superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria |
| 24 | qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat |
| 25 | qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur |
| 26 | multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum |
| 27 | abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |