Hieronymus, Proverbia, Caput 28
| 1 | fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit |
| 2 | propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit |
| 3 | vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames |
| 4 | qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum |
| 5 | viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia |
| 6 | melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus |
| 7 | qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum |
| 8 | qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas |
| 9 | qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis |
| 10 | qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona |
| 11 | sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum |
| 12 | in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum |
| 13 | qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur |
| 14 | beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum |
| 15 | leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem |
| 16 | dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius |
| 17 | hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet |
| 18 | qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel |
| 19 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate |
| 20 | vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens |
| 21 | qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem |
| 22 | vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei |
| 23 | qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit |
| 24 | qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est |
| 25 | qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur |
| 26 | qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur |
| 27 | qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam |
| 28 | cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti |