Hieronymus, Proverbia, Caput 27
| 1 | ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
| 2 | laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
| 3 | grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
| 4 | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
| 5 | melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
| 6 | meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
| 7 | anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
| 8 | sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
| 9 | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
| 10 | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
| 11 | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
| 12 | astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
| 13 | tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
| 14 | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
| 15 | tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
| 16 | qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
| 17 | ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
| 18 | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
| 19 | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
| 20 | infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
| 21 | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
| 22 | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
| 23 | diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
| 24 | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
| 25 | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
| 26 | agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
| 27 | sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |