Hieronymus, Proverbia, Caput 24
| 1 | ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis |
| 2 | quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur |
| 3 | sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur |
| 4 | in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima |
| 5 | vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus |
| 6 | quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt |
| 7 | excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum |
| 8 | qui cogitat malefacere stultus vocabitur |
| 9 | cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor |
| 10 | si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua |
| 11 | erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses |
| 12 | si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua |
| 13 | comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo |
| 14 | sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit |
| 15 | ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius |
| 16 | septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum |
| 17 | cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum |
| 18 | ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam |
| 19 | ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios |
| 20 | quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur |
| 21 | time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis |
| 22 | quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit |
| 23 | haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum |
| 24 | qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus |
| 25 | qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio |
| 26 | labia deosculabitur qui recta verba respondet |
| 27 | praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam |
| 28 | ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis |
| 29 | ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum |
| 30 | per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti |
| 31 | et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat |
| 32 | quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam |
| 33 | parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas |
| 34 | et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |