Hieronymus, Proverbia, Caput 21
| 1 | sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud |
| 2 | omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus |
| 3 | facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae |
| 4 | exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum |
| 5 | cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate |
| 6 | qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis |
| 7 | rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium |
| 8 | perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius |
| 9 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
| 10 | anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo |
| 11 | multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam |
| 12 | excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum |
| 13 | qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur |
| 14 | munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam |
| 15 | gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem |
| 16 | vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur |
| 17 | qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur |
| 18 | pro iusto datur impius et pro rectis iniquus |
| 19 | melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda |
| 20 | thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud |
| 21 | qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam |
| 22 | civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius |
| 23 | qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam |
| 24 | superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam |
| 25 | desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari |
| 26 | tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit |
| 27 | hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere |
| 28 | testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam |
| 29 | vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam |
| 30 | non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum |
| 31 | equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet |