Hieronymus, Proverbia, Caput 20
| 1 | luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens |
| 2 | sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam |
| 3 | honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis |
| 4 | propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei |
| 5 | sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud |
| 6 | multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet |
| 7 | iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet |
| 8 | rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo |
| 9 | quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato |
| 10 | pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum |
| 11 | ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius |
| 12 | aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque |
| 13 | noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus |
| 14 | malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur |
| 15 | est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae |
| 16 | tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo |
| 17 | suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo |
| 18 | cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella |
| 19 | ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis |
| 20 | qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris |
| 21 | hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit |
| 22 | ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te |
| 23 | abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona |
| 24 | a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam |
| 25 | ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare |
| 26 | dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem |
| 27 | lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris |
| 28 | misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius |
| 29 | exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities |
| 30 | livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris |