Hieronymus, Proverbia, Caput 19
| 1 | melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
| 2 | ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
| 3 | stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
| 4 | divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
| 5 | testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
| 6 | multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
| 7 | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
| 8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
| 9 | testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
| 10 | non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
| 11 | doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
| 12 | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
| 13 | dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
| 14 | domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
| 15 | pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
| 16 | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
| 17 | feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
| 18 | erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
| 19 | qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
| 20 | audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
| 21 | multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
| 22 | homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
| 23 | timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
| 24 | abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
| 25 | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
| 26 | qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
| 27 | non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
| 28 | testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
| 29 | parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |