Hieronymus, Proverbia, Caput 17
| 1 | melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio |
| 2 | servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet |
| 3 | sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus |
| 4 | malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus |
| 5 | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus |
| 6 | corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui |
| 7 | non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens |
| 8 | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit |
| 9 | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos |
| 10 | plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum |
| 11 | semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum |
| 12 | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua |
| 13 | qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius |
| 14 | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit |
| 15 | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum |
| 16 | quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit |
| 17 | omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur |
| 18 | homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo |
| 19 | qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam |
| 20 | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum |
| 21 | natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur |
| 22 | animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa |
| 23 | munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii |
| 24 | in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae |
| 25 | ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum |
| 26 | non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat |
| 27 | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus |
| 28 | stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |