Hieronymus, Proverbia, Caput 16
| 1 | hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
| 2 | omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
| 3 | revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
| 4 | universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
| 5 | abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
| 6 | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
| 7 | cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
| 8 | melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
| 9 | cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
| 10 | divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
| 11 | pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
| 12 | abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
| 13 | voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
| 14 | indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
| 15 | in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
| 16 | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
| 17 | semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
| 18 | contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
| 19 | melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
| 20 | eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
| 21 | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
| 22 | fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
| 23 | cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
| 24 | favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
| 25 | est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
| 26 | anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
| 27 | vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
| 28 | homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
| 29 | vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
| 30 | qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
| 31 | corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
| 32 | melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
| 33 | sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |