Hieronymus, Proverbia, Caput 14
| 1 | sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
| 2 | ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
| 3 | in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
| 4 | ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
| 5 | testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
| 6 | quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
| 7 | vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
| 8 | sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
| 9 | stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
| 10 | cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
| 11 | domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
| 12 | est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
| 13 | risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
| 14 | viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
| 15 | innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
| 16 | sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
| 17 | inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
| 18 | possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
| 19 | iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
| 20 | etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
| 21 | qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
| 22 | errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
| 23 | in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
| 24 | corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
| 25 | liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
| 26 | in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
| 27 | timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
| 28 | in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
| 29 | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
| 30 | vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
| 31 | qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
| 32 | in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
| 33 | in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
| 34 | iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
| 35 | acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |