Hieronymus, Proverbia, Caput 13
| 1 | filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur |
| 2 | de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua |
| 3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala |
| 4 | vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur |
| 5 | verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur |
| 6 | iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat |
| 7 | est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit |
| 8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet |
| 9 | lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur |
| 10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia |
| 11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur |
| 12 | spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens |
| 13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur |
| 14 | lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis |
| 15 | doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago |
| 16 | astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam |
| 17 | nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas |
| 18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur |
| 19 | desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala |
| 20 | qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis |
| 21 | peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona |
| 22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris |
| 23 | multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio |
| 24 | qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit |
| 25 | iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis |