Hieronymus, Proverbia, Caput 12
| 1 | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
| 2 | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
| 3 | non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
| 4 | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
| 5 | cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
| 6 | verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
| 7 | verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
| 8 | doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
| 9 | melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
| 10 | novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
| 11 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
| 12 | desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
| 13 | propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
| 14 | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
| 15 | via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
| 16 | fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
| 17 | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
| 18 | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
| 19 | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
| 20 | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
| 21 | non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
| 22 | abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
| 23 | homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
| 24 | manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
| 25 | maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
| 26 | qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
| 27 | non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |
| 28 | in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem |