Hieronymus, Proverbia, Caput 11
| 1 | statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius |
| 2 | ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia |
| 3 | simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos |
| 4 | non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte |
| 5 | iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius |
| 6 | iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui |
| 7 | mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit |
| 8 | iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo |
| 9 | simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia |
| 10 | in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio |
| 11 | benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur |
| 12 | qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit |
| 13 | qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum |
| 14 | ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia |
| 15 | adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit |
| 16 | mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias |
| 17 | benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit |
| 18 | impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis |
| 19 | clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem |
| 20 | abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant |
| 21 | manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur |
| 22 | circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua |
| 23 | desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor |
| 24 | alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt |
| 25 | anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur |
| 26 | qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium |
| 27 | bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis |
| 28 | qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt |
| 29 | qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti |
| 30 | fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est |
| 31 | si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator |