| 1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
| 2 | non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
| 3 | non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
| 4 | egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
| 5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
| 6 | benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
| 7 | memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
| 8 | sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
| 9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
| 10 | qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
| 11 | vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
| 12 | odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
| 13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
| 14 | sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
| 15 | substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
| 16 | opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
| 17 | via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
| 18 | abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
| 19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
| 20 | argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
| 21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
| 22 | benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
| 23 | quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
| 24 | quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
| 25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
| 26 | sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
| 27 | timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
| 28 | expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
| 29 | fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
| 30 | iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
| 31 | os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
| 32 | labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |