Hieronymus, Proverbia, Caput 9
| 1 | sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem |
| 2 | immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam |
| 3 | misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis |
| 4 | si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est |
| 5 | venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis |
| 6 | relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae |
| 7 | qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi |
| 8 | noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te |
| 9 | da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere |
| 10 | principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia |
| 11 | per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae |
| 12 | si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum |
| 13 | mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens |
| 14 | sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco |
| 15 | ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo |
| 16 | quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est |
| 17 | aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior |
| 18 | et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius |