Hieronymus, Proverbia, Caput 6
| 1 | fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
| 2 | inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
| 3 | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
| 4 | ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
| 5 | eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
| 6 | vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
| 7 | quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
| 8 | parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
| 9 | usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
| 10 | paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
| 11 | et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
| 12 | homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
| 13 | annuit oculis terit pede digito loquitur |
| 14 | pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
| 15 | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
| 16 | sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
| 17 | oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
| 18 | cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
| 19 | proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
| 20 | conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
| 21 | liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
| 22 | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
| 23 | quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
| 24 | ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
| 25 | non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
| 26 | pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
| 27 | numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
| 28 | aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
| 29 | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
| 30 | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
| 31 | deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
| 32 | qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
| 33 | turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
| 34 | quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
| 35 | nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |