Hieronymus, Proverbia, Caput 5
| 1 | fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam |
| 2 | ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent |
| 3 | favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius |
| 4 | novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps |
| 5 | pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant |
| 6 | per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles |
| 7 | nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei |
| 8 | longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius |
| 9 | ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli |
| 10 | ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena |
| 11 | et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas |
| 12 | cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum |
| 13 | nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam |
| 14 | paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae |
| 15 | bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui |
| 16 | deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide |
| 17 | habeto eas solus nec sint alieni participes tui |
| 18 | sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae |
| 19 | cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter |
| 20 | quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius |
| 21 | respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat |
| 22 | iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur |
| 23 | ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |